HEIDESHEMIA Fam

HEIDESHEMIA Fam
HEIDESHEMIA Fam
in Germ. illustris, ramus est Leiningensium Comitum stirpis. Mortuo enim Emicone, Catharinae Nasloviae marito, A. C. 1541. qui omnium, quotquot hodie in Fam: Leiningensi Dagsburgica supersunt, pater exstitit: maior eius natu fil. Ioh. Philippus Hartenburgicam lineam, minor Emico Dagsburgico-Falckenburgiam, orsi sunt; cuius posterioris surculi sunt Heideshemius, et Falckenburgius seu Dagsburgius. Et quidem priorem quod attinet, Emico modo memoratus, cogn. Senior, Com. in Lelningen et Dagsburg, Exstinctus a. C. 1593. ex Ursula Fleckenstenia, fil. Ioh. Ludovicum Com. Leining, et Dagsburg. in Heydesheim reliquit, qui Obiit A. C. 1625. Eo, et Mariâ Catharinâ Com. Sulzensi, genitus Emico, Defunctus A. C. 1658. ex Christina Solmensi (filia Alberti Othonis Com.) suscepit Fridericum Emiconem (nat. et θ. A. C. 1634.) et Georgium Vilhelmum (nat. A. C. 1638. maritum Annae Elisabethae Fakkensteniae) Ex altera vero coniuge, Dorothea Waldeccia, sorore Philippi Comitis, nati ei sunt Emico Christianus A. C. 1642. qui Luisam Christinam Com. Falckensteniam sibi iunxit: Ioh. Ludovicus, A. C. 1643. Beatrix Elisabetha (nat. et θ. A. C. 1644.) Alexandta Iuliana (nat. A. C. 1521. uxor Georgii Hassiae Landgravii) et Anna Eleonora posthuma, quae Decessit A. C. 1661. omnes Comites Leiningenses et Dagsburg. lineae Heideshemiae. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. P. I. p. 102. et P. II. p. 84.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”